1 Thessalonians 2

Hoc de illo scitis, quia non fuit in prosperitate saeculari, quae inanis, sed in multa sollicitudine pro adversis: et propterea habuimus fiduciam non in nobis qui fragiles, sed in Domino. Pressuram quam hic commemorat, passus est propter spiritum pythonem, quem a puella ejecerat. Hic contra pseudoapostolos videtur incipere commemorans de Evangelii veritate, deinde sua inter nos prudenti conversatione. Etiam veritas est in dolo quando non pro amore veritatis et utilitate auditorum praedicatur, sed ut gloria vel aliud lucrum acquiratur. Hoc nisi ipse operetur in nobis, vitare nequimus. Quas enim vires nocendi habeat humanae gloriae amor non sentit, nisi qui ei bellum indixerit: quia si cuiquam facile est laudem non cupere, dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur. In hoc tangit pseudoapostolos, qui se potius quam Dei doctrinam commendari volebant. Apostolus autem, qui gloriam non ad praesens, sed in futuro quaerebat, se humilem faciebat, ut Dei praedicatio exaltaretur. Non dico in avaritiam, sed nec feci vel dixi, in quo esset occasio avaritiae. Inde est. qui novit cor: hoc enim non ita patet hominibus. . etc. Intantum gravat pseudoapostolorum causam ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos quibus nec facultas erat, nec pudor poscendi. Apostolicae autem potestatis debitum vocat propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebant. Alienos filios quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore: proprios vero, ex dilectione. . vocatione quae est secundum propositum. Quia vos vocavit, gratias agimus. dico, quod inde apparet, quia vos cito et firmiter recepistis verbum etc. Id est, quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam. etc. Multa dixit contra pseudo: jam ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur, hortatur. . Ideo semper implent peccata, quia ira Dei pervenit ut excaecentur. Quia in fine saeculi convertentur Judaei nonnulli. etc. Os et aspectus cessabant, quia coram alloqui non poterat Apostolus; sed cor et sollicitudo non quiescit. . Quod Deus impediri permiserit, ad majorem coronam istorum est, quia steterunt eo absente. etc. CHRYS. Quanti est hoc ardoris? Nunquam pater et mater si simul essent congressi, et suum miscuissent desiderium, potuissent ostendere suum desiderium ex aequo respondens Paulo. Magis, inquit, exsulto propter vos quam propter coronam. Cogita ergo quantum sit integram adesse Ecclesiam quae a Paulo fuit plantata, et egit radices. Si modo gloria, quid apud verum judicem? .
Copyright information for VulgGlossa